- LAVANDI Ritus
- LAVANDI RitusGentibus frequens, in utroque sexu et aetate quacumque. Frigidâ Heroes delectati, unde Herculea lavatio in Prov. ubiit, et in thermas graviter in vehitur Athen. Vide Eust. in Hom. Il. χ et Odyss. δ. Placuêre ramen et hae fortibus Romanis, de quibus hîc paulo fusius. Habuêre illi balneas cum publicas, easque vel aestivales vei hiemales, tum etiam privatas. Quasdam enim publicis impensis populo universo exstructas, discimus ex Theod. et Valent. Augg. leg. 5. c. de Aquaeductu: idque pro ratione caloris frigorisque, uti innuit Sidon. Apollin. Carm. 22. v. 179.Porticus ad gelidos patet hinc aestiva TrionesHinc calor innocuus thermis hiemalibus exit,Atque locum tempus mollit.De privatis vide Scholiastem Iuv. l. 3. Sat. 7. v. 3. et Plin. l. 2. Ep. 17. qui illas meritorias vocat. Sed de voce Balnea, vide supra: ut et infra in voce Thermae. Principium ritûs ab exercitiis ortus, quod sudorem aquâ abluere salubre iudicaretur, ideo milites, qui in campo decurrebant exercebanturque, in Tiberi vicino natabant, cives vero delicatiores calidâ aquâ in balneis se abluebant. Sed priusquam abluerentur, quod communiter fiebat ante cenam, sudorem pilâ ludendo excitabant: unde in conf. balnei sphaeristerium fuisle, docer Plin. praefat. l. 5. Ep. 6. Post cenam autem non nisi nepotes lavabant. Plaut. Rud. Act. 1. Sc. 2. v. 62.Propter viam illi sunt vocati ad prandium,DA. qui? SC. quia post cenam, credo, lavêrunt heri,Similiter antequam ad Tonsorem irent, in Thermas prius se conferebant. Idem Asin. Act. 2. Sc. 2. v. 90. ubi Servus in tonstrina residens,Ille in balineas itarus est, inde huc veniet postea.Lavandi tempus a meridiano ad vesperum constituit Vitruv. Architect, l. 5. c. 10. Tertullian. l. adv. Psychicos horam nonam definit: quod praeter leges censorias, quibus octava thermis dedicata est. Hinc Mart. l. 10. Epigr. 48. cuius Epigraphe. Parat convivium.Nuntiat octavam Phariae sua turba iuvencae,Et pilata redit iamque subitque cohors.Temperat hic thermas, nimios prior hora vaporesHalat, et immodico sexta Nerone calet.Plin. l. 3. Ep. 1. hieme nonam, aestate octavam lavandi horam fuisie indicar: quo sensu capi potest illud Marr. l. 4. Epigr. 8. cuius Epigraphe ad Euphem um v. 5.Sufficit in nonam nitidis octava palaestris:ut ab hora octava hieme pilâ luserint, deinde balnea acceslerint unguendi fricandique. Cum itaque tempus adeslet, tinnitu aeris Thermarum vel tintinnabuli maioris, cuius sonus longe lateque exaudiebatur, non solum qui pilâ exercebantur prope Thermas, sed et longius dissiti, convocabantur lavatum. Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 163. cuius Epigraphe Tintinnabulum.Redde pilam; sonat as thermarum; ludere pergis?Hinc et Cic. in Tuscul. Simulatue increpuisset, (i. e. Thermarum tintinnabulum auditum esset) Romanos, relictis Philosophis et Praeceptoribus unctum (nam, qui lavissent, ungebantur, vide infra) ire solitos ait. Lavabantur avem viri omnes quadrante, quam ob causam rem quadrantariam Seneca balneum appellat, feminas autem gratis lavisse, Iuv. docet: quod et impuberibus praestabatur; unde idem: Sat. 2. l. v. 152.Nec pueri credunt, nisi qui nondum aere laevantur.Ungebantur dein vestibus depositis loti. Petron. Satyr. Edit. Gon sali de Salas p. 15. et Edit. Bosch. c. 28. Iam Trimalcio unguento perfusus tergebatur, non linteis, sed palliis ex mollissima lana factis. Plaur. in Pseud. Act. 4. Sc. 7. v. 93.Uncti hi sunt senes, fricari sese ex antiquo volunt.in loco, qui proin unctuarium vocabatur, Plin. l. 2. Ep. 17. et unguentaria cella Sidon. Apoll. l. 2. Ep. 2. inde ad cenam ibatur: quae omnia coniungens iam saepius laudatus Plin. Iun. l. 3. Ep. 1. Ubi hora balnei nuntiata est, inquit, in Sole, si caret vento, ambulat nudus; deinde movetur pilae vehementer et diu, nam hoc quoque exercitationis genere pugnat cum senectute, lotus accubat et paulisper cibum differt. Mulieres seorsim lavabantur, quamvis displicuerit D. Hier. adultas Virgines lavacra adire, l. 2. Ep. 15. ad Laetam: auctore Hadriano, apud Spartian. Sed et invalescente luxuriâ promiscuum lavandi morem sustulit Antoninus Philosophus, docente Iulio Capitolino; quod et Graecis consuetum. Utrique in balneis carmina recitabant, et ea quae inaudierant referebant, quare garrulitatis nomine notati balneatores. Qui dominum lavantem ungebant, Aliptae 1. e. Unctores dicebantur, quorum instrumenta erant strigilis, lintea, guttus; Hos egregie ridentem vide sis Epictetum apud Arrian. l. 3. c. 26. Imo qui unguenta promeret et asservaret, peculiaris minister fuit, Unguentarius dictus: quod docet Serv. ad Aen. illud l. 1. v. 697.––––––– Ubi mollis Amaracus illumFloribus et dulci aspirans complectitur umbrâ.Docet enim, Amaracum puerum regium Unguentarium fuisle, qui casu lapsus, dum ferret unguenta, maiorem ex confusione odorem creaverit. Horat. huiusmodi puerum alloquitur Carm. l. 3. Ode 14. cum ait: v. 17.I, pete unguentum puer, et coronas,Et cadum Marsi memorem duelli.Quod autem axillas olim vellerent, et laevigarent cum toto corpore, id vero mollitici adscribendum est. Imopost pumices, resinam et volsellas eo ventum est, ut psilothro et dropace adhibitis, pilos arcerent, vide Plin. Valerian. l. 3. c. 54. Mart. L. 3. Epigr. 74. cuius Epigraphe in Gargilianum.Psilothro faciemque lavas, et dropace calvam:Numquid Tonsorem Gargiliane times?Vestimenta lavantium servabant Capsarii, et peculiares aliquando e familia homines. Matronas quod attinet, ancillarum opera olim uti consuevêre: non enim universae cum tunica pudorem posuerant, ut illa Iuv. l. 2. Sat. 6. decantata. v. 445. Postea lavanti dominae Eunuchi adfuêre. Claud. in Eutrop. l. 1. Carm. 18. v. 105. et seqq.––––––– Eous Recter Consulque futurusPectebat Dominae crines, et saepe lavantiNudus in argento lympham gestabat alumnae:Et cum se rapido fessam proiecerat aestu,Patricius roseis pavonum ventilat alis.Hinc magno in pretio, non tantum apud Barbaros, sed et apud Rom. in huius interioris tutelae gratiam Custodes dicti. Afferebant hi aquam in conchis, quibus etiam unguentum asservari solebat. At in balneis ea subministrabatur vasis argenteis, quae lavationem IC. appellant: quo nomine aliquando labrum ipsum s. lebetes quidam intelligi volunt, quos constat argenteos fuisle, ex Statio l. 1. Sylv. 5. v. 48. Laurentius tamen IC. Notis in Phaed. fab. 5. l. 4. v. 22. innui contendit omnem supellectilem balnearem, quam Argentum balneare vocat l. 32. §. 7. ff. de aur. et arg. leg. cuius generis: Strigiles, gutti, urceoli, speculum, matula, ampulla olearia etc. Eadem in Basilicis, ὁ τῶ λουτρῶν ἄργυρος, alias uno nomine Balnearia appellabantur, quae peregtinaturi secum, velut viaticum necessarium, convehebant: ut ex Plauto apertum in Merc. Act. 5. Sc. 2. v. 86.––––––––– Tollo ampullam atque hinc co.Lavantibus qui aliquid surripiebat, Tertulliano Apologet. c. 44. Lavantium praedo: ICtis Fur Balnearis dicitur. His dupli poenâ Romae statuta fuit, Athenis mors, ex Solonis lege, cuius rationes: Quia primo facillimum est in balineis, aliisque locis publicis furari, et a furibus ne tum quidem recte caveri poterat, cum maxime cavebatur, tam multi erant, tam improbi Praeterea, non licebat quemquam a balineis, gymnastis et locis publicis arcere. Denique non tam in privatos, quam in ipsam Remp. fures hi committunt, Vide Sam. Petit. Comm. in LL. Attic. l. 7. tit. 5. p. 530. et seqq. et plura dc Lavandi ritu apud Laur. Pignor. Comm. de Servis et Th. Dempster. Paralip. in Iob. Rofini Antiqq. Rom. l. 1. c. 14. Addit Bartholinus de Puerperis, quinto die emergente institui solita fuisle olim λοετρὰ λεχώϊνα, lavacra puerperalia, ad manus earum abluendas, quae obstetricatae fuerant, aut aliquid attigislent ex puerperio, ipsiusque puerperae, ob curarum solutionem et lassitudinem. Unde Parthasius Quaesit. per Ep prolixe disputat, An solitae sint puerperae a partu statim lavare? Locum enim Terentii Andria Act. 3. Sc. 2. v. 3.Nunc primum fac, ista ut lavet,de ipsa explicat puerpera. Quemadmodum Apollon. Rhod. Argon. l. 2.–––– Η᾿δὲ λοετρὰ λεχώϊα τοῖσι πένονται.Atque balneas puerperio condecentes illis parant.Quo more postea sollennibus natalitiis servato, lavabant manus, quum epulas instruerent, idque in pollubro et gutto. Ipsi infantes, quamprimum utero egressi, statim lavabantur, teste Hier. l. 4. ad Ezechiel, unde Bromia ancilla apud Plut. Amphitr. Act. 5. Sc. 1. v. 50.Postquam peperit pueros, lavare iussit nos.Idque partim sale, molesto satis, partim aquâ, eaque vel tepidâ, ut in funeribus, vel fervente, vel frigidâ, quâ Germani etiam legitimum fetum exploravere olim, docente Hadr. Turneb. Advers. l. 21. c. 15. Quo alludit Claud. l. 2. in Rufin. Carm. 5. v. 112.Et quos nascentes explorat gurgite Rhenus.Idem Graecis in usu fuit, qui addidêrunt subinde oleum, in χύτλῳ s. vase oleario, vel toti corpori vel oculis naribusve, ad infantis robur et calorem augendum conservandumque. Lacedaemonii vino lavêrunt, ut morbosum corpus explorarent: Alii Graecorum rore, Cimbri nive. Collocabantur autem lavandi, antiquo cum funeribus ritu, plerumque in Clypeo: Unde apud NOium in Andromeda citatur hic versus:Nam ubi imroducta est, puerumque ut lavarent, collocant in clypeo.Fuisle vero hunc antiquum cum funeribus ritum, patet ex Euripid. in Troadib. ubi cadaver Astyanactis pueri lotum defertur in clypeo. Vide Thom. Bartholin. de Puerp. Vett. et supra in voce Infans: De ritu lavandi cadaveris, apud varias Gentes usitato, Romanos inprimis, Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 39. Virg. Aen. l. 6. v. 218. Graecos, vide Franc. Roslaeum Archaeol. Attic. l. 5. c. 21. Hebraeos, vide Thom. Godwyn. de Ritib. Hebraeor. l. 6. c. 5. qui de superstitiosis Pharisaeorum lotionibus aliisque huc pertinentibus accurate quoque agit, eiusdem Operis l. 1. c. 10. etc. Vide quoque supra in voce Aquarii, it. Cadaver, Capitilavium et alibi passim, inprimis infra in voce Lotio, it. Pecten.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.